monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.68 > csg68.247 > sectio 20 > sectio 11 > bnf8907.592 > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 9
Quis ergo sic incipit a vigilia matutina sperare? Qui hoc sperat de Domino, quod coepit ostendere a vigilia matutina in qua resurrexit. Antea enim nemo resurrexerat semper victurus. Intendat Charitas vestra. Resuscitati sunt mortui ante adventum Domini: nam et Elias resuscitavit mortuum , et Elisaeus ; sed resurrexerunt iterum morituri. Dominus ipse quos resuscitavit, morituri resurrexerunt; sive ille iuvenis filius viduae , sive illa puella duodecim annorum, filia archisynagogi , sive Lazarus : aliter resuscitati sunt, omnes morituri; semel nati sunt, sed bis mortui sunt. Nemo resurrexerat nunquam moriturus, nisi Dominus. Quando autem resurrexit Dominus nunquam moriturus? A vigilia matutina. Hoc spera et tu de Domino, resurrecturum te, non quomodo Lazarus resurrexit, non quomodo filius viduae et archisynagogi filia resurrexerunt, non quomodo quos suscitaverunt antiqui Prophetae; sed resurrecturum te spera quomodo Dominus, ut post resurrectionem qua resurrexeris, non te iam timeas moriturum: et coepisti sperare a vigilia matutina.